Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXXV.

1343, Juli 23. Breslau.

Pfarrer Johannes leistet auf die Kirche zu Würben Verzicht.

In nomine domini amen. Noverint universi et singuli, quibus nosse fuerit oportunum, quod coram nobis, Henrico de Baruth preposito et Apeczcone scolastico et officiali Wratislaviensi, administratoribus in spiritualibus, per reverendum patrem, dominum Preczlaum Wratis­laviensem episcopum specialiter deputatis, discretus vir, dominus Johannes, plebanus seu rector ecclesie parrochialis in Wirbin presencialiter constitutus, sponte, libere, non coactus nec dece­ptus et non per errorem, sed ex certa scientia, deliberacione prehabita diligenti, eandem ecclesiam suam in Wirbin in manus nostras per quoddam almucium resignavit. Nos quoque huiusmodi resignacionem libere factam, ratam et gratam habentes, eam presentibus approbamus. Actum Wratislavie in curia habitationis nostri Henrici de Baruth prepositi supradicti; presentibus religiosis viris fratribus: Seghardo abbate et Ticzcone, monasterii de Kamencz, Wrat. dio­cesis, Cisterciensis ordinis; necnon magistris Franczcone de Goltberg, Andrea de Roslawicz, advocatis consistorii Wratislaviensis et domino Theodrico de Walczheym cantore ecclesie Lubu­censis, Henrico notario nostri Apeczconis scolastici predicti et aliis fidedignis. Anno domini M°.CCC°.XL tercio, decimo Kalendas Augusti. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus appendenda.

Or. Perg. Urk. Grüssau 80. im Staatsarchive. An Pergamentstreifen das S. des Propstes Henricus de Baruth und des Officials Apeczco (vgl. No. CL.), ersteres in grünem, das andere in rothem Wachs.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów